1 Macc 3

1Et surrexit Iudas, qui vocabatur Machabaeus filius eius pro eo: 2et adiuvabant eum omnes fratres eius: et universi, qui se coniunxerant patri eius, et praeliabantur praelium Israel cum laetitia. 3Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. 4Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. 5Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: 6et repulsi sunt inimici eius prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu eius. 7Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictione. 8Et perambulavit civitates Iuda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel. 9Et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes. 10Et congregavit Apollonius Gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel. 11Et cognovit Iudas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. 12et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Iudas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. 13Et audivit Seron princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, 14et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Iudam, et eos, qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. 15Et praeparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel. 16Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Iudas obviam illi cum paucis. 17Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Iudae: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? 18Et ait Iudas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis: 19quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. 20Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos: 21nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris: 22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos. 23Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron, et exercitus eius in conspectu ipsius: 24et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. 25Et cecidit timor Iudae, ac fratrum eius, et formido super omnes gentes in circuitu eorum. 26et pervenit ad regem nomen eius, et de praeliis Iudae narrabant omnes gentes. 27Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: 28et aperuit aerarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia. 29Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem, et plagam, quam fecit in terra, ut tollerent legitima, quae erant a primis diebus: 30et timuit ne non haberet et semel et bis, in sumptus et donaria, quae dederat ante larga manu: et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. 31Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. 32Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Aegypti: 33et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. 34Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam, et Ierusalem: 35et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam, et extirpandam virtutem Israel, et reliquias Ierusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: 36et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. 37Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. 38Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: 39et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda, et disperderent eam secundum verbum regis. 40Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. 41Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros: et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae, et terrae alienigenarum. 42Et vidit Iudas, et fratres eius, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum, et consummationem: 43et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus deiectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. 44Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium: et ut orarent, et peterent misericordiam, et miserationes. 45Et Ierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius: et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce, ibi erat habitatio Gentium: et ablata est voluptas a Iacob, et defecit ibi tibia, et cithara. 46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Ierusalem: quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel. 47Et ieiunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo: et disciderunt vestimenta sua: 48et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur Gentes similitudinem simulacrorum suorum: 49et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies: 50et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? 51et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem. 52et ecce Nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quae cogitant in nos. 53Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu Deus adiuves nos? 54Et tubis exclamaverunt voce magna. 55Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. 56Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. 57Et moverunt castra, et collocaverunt ad Austrum Emmaum. 58Et ait Iudas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus Nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: 59quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum. 60Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat.
Copyright information for VulgS